Justin 41,4,1-5
Justin 41,4,1-5
[1] Post mortem Alexandri Magni cum inter successores eius Orientis regna dividerentur, nullo Macedonum dignante Parthorum imperium Staganori, externo socio, traditur.
[2] Postea diductis Macedonibus in bellum civile cum ceteris superioris Asiae populis Eumenen secuti sunt, quo victo ad Antigonum transiere.
[3] Post hunc a Nicatore Seleuco ac mox ab Antiocho et successoribus eius possessi, a cuius pronepote Seleuco primum defacere primo Punico bello, L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus.
[4] Huius defectionis inpunitatem illis duorum fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit, qui dum invicem eripere sibi regnum volunt, persequi defectores omiserunt.
[5] Eodem tempore etiam Theodotus, mille urbium Bactrianarum praefectus, defecit regemque se appellari iussit, quod exemplum secuti totius Orientis populi a Macedonibus defecere.